Et quoniam apud eos ut in capite mundi morborum acerbitates celsius
dominantur, ad quos vel sedandos omnis professio medendi torpescit,
excogitatum est adminiculum sospitale nequi amicum perferentem similia
videat, additumque est cautionibus paucis remedium aliud satis validum,
ut famulos percontatum missos quem ad modum valeant noti hac aegritudine
colligati, non ante recipiant domum quam lavacro purgaverint corpus.
ita etiam alienis oculis visa metuitur labes.
Illud tamen clausos vehementer angebat quod captis